Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.46 Cic. Fam. 13.47 (English) >>Cic. Fam. 13.48

13.47 Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) . CICERO SILIO S. quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : 'quid, si hoc melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.46 Cic. Fam. 13.47 (English) >>Cic. Fam. 13.48

Powered by PhiloLogic